NAVALIS Corona

NAVALIS Corona
NAVALIS Corona
dicebatur apud Romanos olim, quâ donarisolebat, maritimô praeliô, qui primus in hostium navem armatus vitransilivit: quosi navium rostris insignis, ut ait A. Gellius l. 5. c. 6. Sed Navalem simplicem rostris navium non distinctam fuisse arbitratur Lipsius de Mil. Rom. l. 5. c. 17. aut certe aliquâ notâ diversam a Rostrata. Haec enim in summo pretio, et non iis data; qui in navim aliquam trauscendissent, quod saepe factum, sed qui navale aliquod magnum decus aut victoriam magnâ industriâ peperissent: Concessa itaque Ducibus, et similis aliquatenus obsidionali, Classicam vero, quae his dabatur, maioris fuisse pretii, vix dubitari potest, cumraro vel vix unquam illam datam fuisse doceat Dio Cassius l. 49. cum ait: Agrippam coronâ Rostratâ aureâ donavit, quod neque ante neque postea cuiquam contigit. Vide Velleium l. a. c. 81. Livium Epitom. 129. Senecam de Benefic. c. 32. Plin. l. 16. c. 4. ubi idem honoris M. Varroni obtigisse e piraticis bellis, dante M. Pompeiô, refert, Anton Thysium in A. Gellium loc. cit. etc. Primus antem navalem triumphum inter Romanos, egit C. Duilius anno Urb. Cond. 493. de quo ita Val. Max. l. 3. c. 6. Caius Duilius, qui primus navalem triumphum ex Poenis retulit, quotiescumque epulaturus erat, ad funalem cereum, praeeunte tibicine et fidicine, a cena domum reverti solitusest, insignem bellic arei successum nocturnâ celebratione testando. Vide quoque Livium Epit. 17. L. Florum l. 2. c. 2. Cic. in Cat. Mai. c. 13. Eutropium, Orosium, Plinium l. 34. c. 5. Ioh. Rosinum Antiqq. Rom. l. 10. c. 28. etc. Coeterum aurea haec corona fuit, ideoque fulgere dicebatur. Virgilius Aeneid. l. 8. v. 683.
—— cui belli insigne tropaeum
Tempora navali fulgent rostrata coronâ.
Illamque M. Terentius Varro adeptus legitur bello piratico, donante Cn. Pompeio Magno, apud Plin. l. 16. c. 4. et Festum Navali. Sed et iam aute A. Attilium bello contra Nabin, eâdem donatum esse, idem Festusrefert, ut, inquit, scriptum est incarmine Saturnio, quod quidem Duces ipsiconsueti sunt in tabellis publice ponere, in quo nominabantur, qui navalicoronâ donati erant. Ovid. Pacem illâ redimi Fastor. l. 1. v. 711.
Frondibus Actiacis comptos redimita capillas
Pax ades: et toto mitis in orbe mane.
Occasione Actiacae victoriae, quâ pax Imperio obtigit: Claudius postmodum Imperator inter hostilia spolia, Navalem itidem coronum fastigio Palatinae domus iuxta civicam fixit, traiecti et quasidomiti
Oceani insigne, Suer. Claud. c. 17. Neque enimtantum in Rep. sed et sub multis, atque adeo sub ipsis prope ultimis Principibus, ingens coronaedecus duravit, ut ex Amm. Marcellino liquet, de Iuliano, l. 24. Qui appellans plerosque nominatim, quos stabili mente aliquid clarum fecisse ipse arbiter perspexit, avalibus donavit coronis, et civicis et castrensibus etc. Sed et Graecis coronam hanc usurpatam, colligas ex Demosthene de Cor. praef. nav. ubi, cum Atheniensis Resp. magnis rebus urgeretur, surgentiaque undique pericula postularent, ut quantocius triremes milite complerentur, decretum factum esse tale memorat: Qui primus adornaverit tritemem, kuic Quaestor coronam dato. Eodem taciunt tot coronae, ad Lysandrum mari late victorem allatae ex omnibus locis apud Xenoph. Hellenic. l. 2. Etiam eam in eadem gente meruisse, qui hostium insulâ navibus prompte circumdatâ inibi aggerem occupâsset, ac proinde fuis insulam aperuisset, illamque princeps perrupisset, Pollux l. 1. c. 9. resert etc. Vide Car. Paschalium Goronarum l. 7. c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Corona — (lat.), Kranz, Krone, bei den Alten ein häufig vorkommendes Schmuck und Ehrenzeichen. Bei den Griechen war der Kranz (stephănos) ein Amtszeichen, wie bei den Athenern der Myrtenkranz der Archonten, Ratsherren und der Redner, solange sie sprachen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Corona naval — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Corona. Corona naval. La corona naval (en latín corona navalis) fue una distinción que se concedía al legionario romano que se introducía en primer lugar …   Wikipedia Español

  • Corona Navalis — Agrippa mit der Corona navalis Die Corona Navalis (lat.: Schiffskrone) oder Corona Rostrata (lat.: Schiffsschnäbelkrone) war eine Auszeichnung des römischen Militärs. Sie wurde an den Soldaten verliehen, der als erster ein feindliches Schiff… …   Deutsch Wikipedia

  • CORONA — I. CORONA Urbs Daciae mediterranea forsan Palmissa antiqu. Nunc urbs Transylvaniae ad Burciam amnem, Stephanopolis et Brassovia etiam: munita in regiuncul. Burcza; ubi 3. suburbia, quorum unum Bulgari, 2. Hungari, 3. Saxones incolunt. 12. leuc.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Corona navalis — Agrippa mit der Corona navalis Die Corona navalis (Schiffskrone), auch Corona rostrata (Schiffsschnabelkrone) oder Corona classica (Flottenkrone) war eine römische militärische Auszeichnung. Sie wurde in der römischen Marine an den Soldaten… …   Deutsch Wikipedia

  • Corona (Antike) — Bekränzte Zecher auf einem etruskischen Grabgemälde (etwa 500 v. Chr.; Tomba dei Leopardi, Tarquinia, Italien) Corona (Plural Coronae; lateinisch „Kranz“) war ein in der griechischen und römischen Antike ein als Auszeichnung verliehener oder zu… …   Deutsch Wikipedia

  • Corona — Co|ro|na: ↑ Korona. * * * Corona   [lateinisch »Kranz«, »Krone«] die, /...nen,    1) im antiken Rom anfangs nur der Gottheit zustehender Kranz, dessen Ursprung in der magischen Bedeutung des Kreises und bestimmter Pflanzen lag. Seit alters trugen …   Universal-Lexikon

  • VALLARIS Corona — dicebatur corona Castrensis, quâ donabat eum Imperator, qui primus hostium castra pugnans ingreslus esset: a vallo, cuius figura insignis erat. Inscript. antiqua, Donato. hastis putis. V. vexillis. VIII. coronis. muralibus. II. vallaribus. II.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MILITARIS Corona — non una apud Romanos fuit. Et quidem priscô more duces, cum exercitum lustrarent, coronatos fuisse, discimus ex Appiano Bell Civil. l. 4. ubi Cassio, exercitum lustranti, lictorem coronam inversam veposuisse, memorat. Et Statio l. 4. Sylv. 2. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CLASSICA Corona — vide infra Navalis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”